|
|
||
|
(517) SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI. 277
duos solidos dicte monete, rogans eos quatenus Dominum Nostrum Jhesum Christum velint orare pro animabus mei et parentum meorum.
Item, lego et dono cuihbet officine, videlicet, quinque dicte ecclesie parrochiali de Salvio viginti solidos monete ibidem currentis semel tantum.
Item, lego et dono pauperibus Christi, die mei obitus, ultra alia supra scripta, in elemosina sexdecim francos auri per aliquem m eu m executorem intra scriptum et similiter pauperibus quos elegerit.
Item, lego et dono domino meo Cluniacensi viginti libras Parisien-sium, cui volo reddi et restitui omnia, tam litteras quam scripturas, et libros et "alia quecunque que recepi per inventarium de spoliis prioratus de Perreciaco, que non fuerint tradita ex post priori de Con-ciaco qui super his recognicionem michi fecit et pênes me habeo, ac quecunque alia in quibus sibi quoquo modo teneri reperiar obligatus, et quod super his videantur quictancie quas habeo ab eo, quia de per me pro ipso receptis factis et expositis dominus prior de Ancia et ego computavimus et remansimus quitli, unus erga alium, in mense au-gusti ultimo preteritô.
Item, lego et dono conventui Cluniacensi, pro una modica pitancia seu refectione, octo francos auri, et rogo et supplico eis quod Deum placeat exorare pro anima mea et parentum meorum.
Item, Fratri Minori, confessori meo, duos francos.
Item, duos alios francos duobus abis Fratribus, ejussociis, cuihbet videlicet unum francum, et rogo istos duos quod, si sit possibile, sint juxta me in hora mei obitus, pro memoranda michi passioné Domini Nostri Jhesu Christi, et lego eorum sociis qui eos associabunt, cuihbet medium francum.
Item, lego Domui Dei Parisiensi lectum meum in quo jaceo, muni-tum una culcitra, pulvinari, duobus paribus lintheaminum de melio-ribus, coutapuncta et una meliori sargia persida, et rogo fratribus dicte Domus Dei quod aliqui ipsorum intersintet dicant missas die qua ilet et celebrabitur officium Defunctorum pro anima mea.
Item, lego Predicatoribus Alesti quatuor francos, et quod teneantur
|
||
|
|
||